CANTUS Ambrosianus

CANTUS Ambrosianus
CANTUS Ambrosianus
ab Ambrosio institutus in Ecclesia, memoratur Radulfo Tungr. de Canonum Observ. l. 10. Proposit. 12. ibique Romano contradistinguitur, his verbis: officium Ambrosianum ad Nocturnos et Matutinos atque Vesperas, Laudes, nec non ad Missam, habet sollennem et fortem cantum, Omnino alium a Romano, quem hodierna die sonorâ et forti voce sonant Clerici civitatis et Dioecesis Mediolan. et exinde apud romanos B. Gregorius et Vitalianus PP. cantum Romanum receperunt, qut per cos, seu per alios, sub tenore et tono, qui hodie cantatur, ubique exstitit magis plane dulcoratus et ordinatus. Primus nempe Gregorius M. Cantum Ecclesiasticum correxit reduxitque ad certum Musicae concentum, quem in universo Orbe Christiano observari voluit, et Scholas Cantorum, uti supra diximus, Romae instituit. Atque hinc Cantus illi Romani nomen, quia videl. in Romana Ecclesia, a Schola Cantorum GregoriôAuctore institurâ, usurpari primum solitus est: inde demum in reliquas Ecclesias delatus, quas Româ cantuum libros, missis ad hoc nuntiis a Pontificibus Roman. impetrâsse, Chilienus indigitat, Vitae S. Brigidae l. 3. c. 9. num. 61.
Libros compositos, cantumque et munera multa
Misit Apostolicus Brigidae, concessit habenda,
Tradidit illa suis, discendi vertit in usum.
Prae coeteris autem Gregorianum hunc seu Romanum Cantum amplexati sunt Germani Gallique; qui tamen cum de proprio quidpiam admiscuissent, identidem missi sunt a Pontificibus e Schola Romana Cantores, qui dissonos Ecclesiarum cantus ad legitimum Romanae harmoniae modum revocarent. In Gallia certe Pipinum Gallicanum cantum, quod minium a Romano discreparet, omnino tollere in animo habuisse, discimus ex Constit. silii eius Caroli M. de Emendat. Libror. et Officior. Eccles. ut et aliunde passim. Unde Stephanus II. Pontifex. Roman. cum sub eo in Galliam venisset, ab illo rogatus, per suos Clericos, Romanum cantum invexit, teste Walafridô Strabone, de Rebus Eccles. c. 25. Sed et ante Stephani in Galliam adventum, qui incidit in A. C. 753. iam curaverat Pipinus, Remedii fratris rogatu, accersiri Româ, qui Gallicanos Cantores in Psalmodiae recitatione erudirent, uti patet ex Ep. ad eundem Pipinum Pauli I. Histor. Franor. Tom. III. Exstinctô post haec Rege, Carolus M. filius et Succeslor, ab codem Stephano XII. Clericos Carmnum divinorum seu romanae modulationis peritissimos obtinuit, qui in Galliam advecti, in diversas Regni Ecclesias dispersi sunt. Verum bi, cum invidiâ et odiô Francici nominis, pactô iuter se initô, quisque suô locô quam depravatissime canerent, Carolus Leoni Pontifici rem detuli, qui Romam evocatos partim exiliô, partim perpetuô carcere, damnavit, et ne in posterum simile quid accideret, Carolo persuasit, ut duos suorum industrios Clericos Romae apud se relinqueret, quo Romanam addiscerent modulationem et peritiâ hâc instructi, alios in Gallia Clerieos erudirent: quod factum ita. His proin in
Galliam reversis, alterum Imperator secum retinuit, alterum ad Drogonem filium Metensem Episcop. qui id a Parente Efflagitârat impensius, misit; cuius industriâ, verba sunt Sangallensis, l. 1. c. 2. non solum in eodem loco pollere, sed et per Franciam in tantum coepitpropagari, ut nunc apud eos, qui in his regtonibus Latinô sermone utunttur, Ecclesiastica Cantilena dicatur Metensis; apud nos vero--Mete, etc. At qui apud Carolum remanserat Cantor Romanus. Palatinos Clericos in eadem modulatione erudivit. Ledradus Archiepscop. Lugdun. Ep. ad Carolum: Et ideo officio vestrae pietattis placuit, ut ad petuionem meam mihi concederetis reditus, qui ab antiquo fuerant de Latg dunensi Ecclesia, per quam Deô iuvante et mercede vestrâ annuente, in annuente, in Lugdunensi Ecclesia est ordo passentium instauratus, ut iexta vires nostras, secundum ritum sacri Palatii, omni ex parte agi videatur, quidquid ad divinum persolvendum officium ordo exposcit. Nam habco Scholas Cantorum, ex quibus plerique ita sunt eruditi, ut alios etiam erudire possint, etc. Vide Carolum ipsum contra Synodum de Imagin. l. 1. c. 6. Amalarium de Ord. Antiphon. c. 68. Cardin. Bona l. de Psalmodia, alios, laudatos Carolo du Fresne in Glossar. Adde Macrum utrumque in Hierolex. et quae infra de Musica Eccl. it voce Occidens. At Cantus inclusi, apud Plinium, l. 16. c. 36. ubi de calamis tibialibus, Hinc, inovit, armamenta ad inclusos cantus: sunt qui tibiis peraguntur, ad differentiam apertae vocis, quae cautus statim in aerem effundit, nec instrumentis inclusos habet. Cuiusmodi canendi ratio antiquissima ac simplicissima est, et ad movendum inprimis efficar, utpote maxime natualis. Unde Itali spadones
tantopere Magnatibus expetiti, etc. Vide Samals. ad Solin. p. 118.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • cantus ambrosianus — лат. [ка/нтус амброзиа/нус] амвросианское пение …   Словарь иностранных музыкальных терминов

  • CANTUS — Le terme cantus (en italien canto ) signifie chant, acte de chanter. Aux IXe et Xe siècles, les théoriciens comme le Pseudo Hucbald (Ogier, Hotger) utilisent le terme cantus pour désigner les pièces de l’office et de la messe. Dans le déchant, la …   Encyclopédie Universelle

  • cantus — (izg. kȁntus) m DEFINICIJA glazb. pov. 1. u srednjem vijeku naziv za a. melodiju b. najvišu dionicu višeglasne kompozicije 2. višeglasna renesansna glazba SINTAGMA cantus Ambrosianus (izg. cantus ambroziánus) Ambrozijev hvalospjev Te Deum; cantus …   Hrvatski jezični portal

  • Beneventan chant — is a liturgical plainchant repertory of the Roman Catholic Church, used primarily in the orbit of the southern Italian ecclesiastical centers of Benevento and Montecassino, distinct from Gregorian chant and related to Ambrosian chant. It was… …   Wikipedia

  • Canto — (итал., cantus латин.) пение, напев. В хоре так называется голос, который имеет преобладающую мелодию (всего чаще сопрано). Если в хоре сопрано делятся на две партии, то над первой пишут С. primo (С. 1 mo), над второй С. secondo (С. 2 do). С.… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • АМВРОСИАНСКОЕ ПЕНИЕ — [лат. cantus ambrosianus, итал. canto ambrosiano], сформировавшаяся в рамках амвросианского обряда музыкально жанровая система, к рая лишь частично совпадает с традиц. римской, принятой в католич. Церкви. Пение антифона Omnes Patriarchae на… …   Православная энциклопедия

  • БЕНЕВЕНТАНСКИЙ ОБРЯД — [лат. ritus beneventanus], зап. богослужебная традиция, бытовавшая в ср. века в г. Беневент (совр. Беневенто, Юж. Италия) и его окрестностях до вытеснения рим. обрядом. Источниками для изучения Б. о. являются литургические рукописи X XIII вв.,… …   Православная энциклопедия

  • Ambrosian Liturgy and Rite — • The liturgy and Rite of the Church of Milan, which derives its name from St. Ambrose, Bishop of Milan (374 397) Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Ambrosian Liturgy and Rite     Ambrosian Liturgy and Rite …   Catholic encyclopedia

  • Hymn — • A derivative of the Latin hymnus, which comes from the Greek hymnos, derived from hydein, to sing Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Hymn     Hymn      …   Catholic encyclopedia

  • АМВРОСИАНСКИЙ ОБРЯД — [лат. ritus ambrosianus; медиоланский обряд, лат. ritus mediolanensis], одна из основных зап. богослужебных традиций (см. Литургические семьи), возникшая и существовавшая в древней Медиоланской Церкви, в наст. время распространенная более чем в… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”